- PHILIPPUS Wilbelmus
- PHILIPPUS Wilbelmusfil. Wolfgangi Wilhelmi praefati unicus, natus A. C. 1615. Parenti mortuo successit, A. C. 1653. cum Electore Brandenburgico, ob causam Iuliacem sem, graves aliquot lites, quibus ad arma etiam deventum, habuit. Suae Religionis, quam a Patre accepit, acerrimus defen for, exercitiorum equestrium peritissi mus habetur. Cum prima eius uxor Polonica, ob quam in Regis Poloniae electione semel atque iterum considerari meruit, sterilis fuisset: ex altera coniuge Hassa, quae in mariti gratiam Pontificiis accessit, numerosam suscepit sobolem, haud pridem Leopoldi I. Imperatoris socer factus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.